monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 79, 7
Habes igitur, Salvina, quos nutrias, in quibus virum absentem tenere te credas. Ecce hereditas Domini, filii merces, fructus ventris . Pro uno homine duos filios recepisti, auctus est numerus caritatis. Quidquid debebas marito, redde filiis. Amore praesentium absentis desiderium tempera. Non est parvi apud Deum meriti, bene filios educare. Audi Apostolum commonentem: 'Vidua eligatur non minus annorum sexaginta, quae fuerit unius viri uxor, in bonis operibus habens testimonium, si lilios educavit, si hospitalis fuit, si sanctorum pedes lavit, si afflictis abundanter praebuit, si omne opus bonum subsecuta est . Didicisti catalogum virtutum tuarum, quid debeas nomini tuo, quibus meritis secundum pudicitiae gradum possideas. Nec te moveat, quod sexagenaria eligatur vidua, et putes adolescentulas ab Apostolo reprobari. Et te crede eligi ab eo, qui discipulo dixerat: Nemo adolescentiam tuam contemnat ; non continentiam, sed aetatem. Alioquin omnes quae ante sexaginta annos viduatae sunt, hac lege accipient maritos. Sed quia rudem Christi instituebat Ecclesiam, et omni ordini providebat, praecipueque pauperibus, quorum ci cura cum Barnaba fuerat demandata; illas vult Ecclesiae opibus sustentari, quae propriis manibus non queunt laborare, quae vere viduae sunt, quas et aetas probat, et vita. Heli Sacerdos offendit Deum ob vitia liberorum. Ergo e contrario placatur Deus virtutibus eorum, 'si permanserint in fide et caritate, et sanctitate cum pudicitia' . 'O Timothee, te ipsum castum custodi' . Absit ut sinistrum quippiam mihi de te suspicari liceat; SED EX abundantia lubricam aetatem monuisse, pietatis est. Quae dicturus sum, non tibi, sed puellaribus annis dicta intellige. 'Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est' . Hoc vas electionis loquitur; et de illo profertur thesauro, qui confidenter aiebat, 'An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus?' Hoc ille pronuntiat, qui libere sub persona sua fragilitatem humani corporis fatebatur. 'Non enim quod volo bonum, hoc operor, sed quod nolo malum' . Et propterea subiicio et redigo in servitutem corpus meum, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar' . Si ille timet, quis nostrum potest esse securus? Si David amicus Domini, et Salomon amabilis eius, victi sunt quasi homines, ut et ruinae nobis ad cautionem, et poenitudinis ad salutem exempla praeberent, quis in lubrica via lapsum non metuat? Procul sint a conviviis tuis Phasides aves, crassi turtures, Attagen Ionicus, et omnes aves, quibus amplissima patrimonia avolant. Nec ideo te carnibus vesci non putes, si suum, leporum atque cervorum, et quadrupedum animantium esculentias reprobes. Non enim haec pedum numero, sed suavitate gustus iudicantur. Scimus ab Apostolo dictum: 'Omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur' . Sed idem loquitur: 'Bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare' . Et in alio loco: 'Nolite inebriari vino, in quo est luxuria' . Omnis creatura Dei bona est. Audiant haec mulieres, quae sollicitae sunt, quomodo placeant viris. Comedant carnes, quae carni serviunt, quarum fervor despumat in coitum, quae maritis alligatae, generationi ac liberis dant operam. Quarum uteri portant foetus, earum et intestina carnibus impleantur. Tu vero quae in tumulo mariti sepelisti omnes pariter voluptates; quae litam purpurisso et cerussa faciem, super feretrum eius lacrymis diluisti; quae pullam tunicam, nigrosque calceolos, candidae vestis et aurati socci depositione sumpsisti, nihil habes necesse aliud, nisi perseverare in ieiunio. Pallor et sordes gemmae tuae sint: plumarum mollicies iuvenilia membra non foveat. Balnearum calor novum adolescentulae sanguinem non incendat. Audi quidex persona viduae continentis ethnicus Poeta decantet: Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores Abstulit: ille habeat secum, servetque sepulcro. Si tanti vilissimum vitrum, quanti pretiosissimum margaritum? Si communi lege naturae damnat omnes Gentilis vidua voluptates, quid exspectandum est a vidua Christiana, QUAE PUDICITIAM suam non solum ei debet, qui defunctus est, sed et ei, cum quo regnatura est?